Ii Regum 13:16
dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis, + 13.16 Superposuit. ID. Exemplis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et ait illi Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,
Cross References
Genesis 49:24Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
Psalms 144:1Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. + 144.1 Laudatio ipsi David. CAS. Breviter continet hic psalmus quæ in Scripturis divinis late diffunduntur, etc., usque ad ne quis in ejus laude errare posset: AUG. Spiritu sancto implet Deus sanctos, etc., usque ad ideoque spiritus ejus in servis suis laudet eum, quia laudari se facit. CAS. Ut septem psalmi pœnitentiæ, sic et septem spiritus, juxta illud sacramentum quod præcepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. Exaltabo te. CAS. Primo propheta promittit infinitam laudem; secundo, omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, Generatio et generatio; tertio, eadem latius explicat, ibi, miserator. In sæculum sæculi. CAS. Qui hic non incipit, in futuro mutus erit. 1