Genesis 49:24
Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Cross References
Genesis 35:10dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël, + 35.10 Non vocaberis ultra, etc. AUG. Quæritur cum semel dictum sit, Non vocaberis ultra Jacob, etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum præmium erit. HIERON. Non vocaberis ultra Jacob, etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo prædicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur.
Genesis 45:7Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. + 45.7 Misit me Deus, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: Misit enim me Deus ante vos, remanere reliquias vestras super terram, et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad et sic omnis Isræl salvus fieret.
Genesis 47:12Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. + 47.12 Præbens cibaria, singulis, etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.
Exodus 3:6Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. + 3.6 Ego sum Deus, etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturæ nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.
Deuteronomy 32:4[Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
Joshua 1:1Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: + 1.1 Præfatio Hebraice JEHOSUA PROTHEMATA IN LIBRUM JOSUEHIERON., Div. Biblioth., tom. 8, col. 461. Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi fœnore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc. ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue. Donavit Deus nomen quod est super omne nomen Jesu Christo: hoc autem est Jesus. Ideo in nomine Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum. Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio Exod. 17., etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Ægypto exisse videamur, opprobrium tamen Ægypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, iræ, superbiæ, invidiæ, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Ægypti, et translatus in terram promissionis, cœlestem hæreditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum.