Ii Regum 17:13
Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Et coluerunt immunditias de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
Cross References
Deuteronomy 4:26testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus, + 4.26 Testes invoco hodie cœlum, etc. per id quod continet id quod continetur significat.
Deuteronomy 31:21Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.
Judges 6:8Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis, + 6.8 Qui misit ad eos prophetam, locutus est: Hæc dicit, etc. AUG., quæst. 31 in Jud. Cur non dicatur nomen hujus prophetæ, etc., usque ad: cur non possit angelus propheta dici? ISID., in Jud., tom. 5. Gedeon Christum significat: qui sub umbra sacræ crucis prædestinato incarnationis futuræ mysterio constitutus, rectitudine judicii quasi virga electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat.
Judges 10:11Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim,
1 Samuel 12:7Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris:
1 Kings 16:7Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam.