The Bible Software
bible.software2 Kings2 Kings 18 › 2 Kings 18:21

2 Kings 18:21

an speras in baculo arundineo atque confracto Ægypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se. + 18.21 An speras. Nulla narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postulaverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now, behold, thou trustest upon the staff of this bruised reed, even upon Egypt, on which if a man lean, it will go into his hand, and pierce it: so is Pharaoh king of Egypt unto all that trust on him.

In Context

20forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?

22Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et præcepit Judæ et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem? + 18.22 In Domino. RAB. Verum est quod in Deo habuerunt fiduciam, sed falsum est Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria: hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri juberet Deum in templo Jerusalem adorari.

Read all of 2 Kings 18

Cross References

Isaiah 30:1[Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; + 30.1 Væ, filii desertores, dicit Dominus. ID. Post prophetiam contra Ariel et cætera, etc., usque ad fugerunt in Ægyptum: et hoc est: væ, filii desertores.

Isaiah 30:7Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.

Isaiah 36:6Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo. + 36.6 Ecce confidis. ID. Mentitur plane. Nusquam enim legitur Ezechiam in Ægypto spem posuisse.

Ezekiel 29:6Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Kings 18:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Kings 18:202 Kings 182 Kings 18:22 →