Isaiah 30:7
Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 76:8Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? + 76.8 Nunquid in æternum projiciet, genus humanum? ut complacitior. Quasi qui jam placitus fuit sua gratia in Veteri Testamento, nonne addet ut plus sit in Novo per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat. Exercitabar et scopebam. AUG. Vel, garriebam, non jam foris, etc., usque ad ubi hoc invenit, quod non in æternum projiciet Deus. Ut complacitior sit, scilicet ut ipse, qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando. 1
Proverbs 25:19Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, + 25.19 Deus putridus et pes. Jeremias, etc., usque ad in die judicii nudus patebit.
Isaiah 7:4et dices ad eum: [Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ; + 7.4 Duabus caudis. Duæ caudæ, etc., usque ad et ductus cum decem tribubus in montes Medorum et Persarum.
Isaiah 30:15Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
Isaiah 31:2Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. + 31.2 Ipse autem sapiens. Unde Jeremias: Maledictus homo qui confidit in homine, etc., usque ad locus ubi crucifixus est Dominus specialiter vocatur Sodoma et Ægyptus Apoc. 11..
Isaiah 51:9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? + 51.9 Consurge. Vox prophetæ et fidelis populi adventum Christi deprecantis, in quo promissum erat auxilium.