The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 2 › Ii Regum 2:3

Ii Regum 2:3

egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the sons of the prophets that were at Bethel came forth to Elisha, and said unto him, Knowest thou that the LORD will take away thy master from thy head to day? And he said, Yea, I know it; hold ye your peace.

In Context

2Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel, + 2.2 Factum est. RAB. in lib. Reg., t. 3. Turbo, id est validissimus ventus, etc., usque ad Assumptus est Dominus per coitum nec generans, nec generatus.

4Dixit autem Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho,

Read all of Ii Regum 2

Cross References

Deuteronomy 33:3Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. + 33.3 Dilexit. Unde: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat, etc. Joan. 15.. Omnes. Sine personæ acceptione; unde: Qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi Act. 10.. Omnes sancti. Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, etc. Lev. 19.. In manu. Id est potentia, qua proteguntur. Unde: Non rapiet quisquam de manu mea, etc. Joan. 10.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62.. Et qui appropinquant, etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: Qui vos audit, me audit, etc. Luc. 10. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia hæc de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: Legem præcepit nobis, etc.

1 Samuel 10:10Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum. + 10.10 Et venerunt. Significat quod Judæis omnia quæ Moyses et prophetæ prædixerant, evenerunt. Ipsi vero libros legis et prophetarum tenentes, divinare videntur, cum futura mysteria de Christo et Ecclesia in eis scripta pronuntiare noscuntur.

1 Kings 18:4Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.

2 Kings 2:5accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Ego novi: silete.

2 Kings 2:15Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,

2 Kings 4:38Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. + 4.38 Filii prophetarum. Id est prædicatorum qui ambulant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus, in præsentia Salvatoris semper vivunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Regum 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 2:2Ii Regum 2Ii Regum 2:4 →