The Bible Software
bible.software2 Kings2 Kings 21 › 2 Kings 21:1

2 Kings 21:1

Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba. + 21.1 RAB. Cujus tempore Isaias ut tradunt Hebræi lignea serra per medium serratus est, quia princeps Sodomorum appellavit eos, vertentes ei in crimen quod dixerat: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum Isa. 6.. Deo dicente: Non videbit me homo et vivet Exod. 33.. ID. Manasses ad idola se convertit et abominationes. Locuto Deo vel Domino ad eum, attendere noluit; ideo victus ductus est in Babylonem, coangustatus oravit Dominum intente et egit pœnitentiam valde, et exaudita est oratio ejus, reduxitque eum in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus. Ergo post commissa scelera nullus de Dei misericordia desperet, sed magis per pœnitentiam spem veniæ habeat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Manasseh was twelve years old when he began to reign, and reigned fifty and five years in Jerusalem. And his mother’s name was Hephzi-bah.

In Context

2Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.

Read all of 2 Kings 21

Cross References

2 Kings 20:21Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo. + 20.21 Dormivitque Ezechias cum patribus, etc. In Paralipomenis, dicitur quod sepultus est Ezechias super sepulcra regum, quia ejus sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.

2 Chronicles 32:33Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David: et celebravit ejus exequias universus Juda, et omnes habitatores Jerusalem: regnavitque Manasses filius ejus pro eo.

Proverbs 5:19Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter. + 5.19 Cerva charissima. Vel gratissima, ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., usque ad, contra hæreticorum fraudes instruimur. Amore, etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris.

Matthew 1:10Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. + 1.10 Manasses. Obliviosus. Iste est qui quasi converso peccatori dixit: Omnium iniquitatum ejus non recordabor Ezech. 18.. Amon, id est fidelis vel nutritius, significans Christum de quo dicitur: Fidelis Dominus in omnibus viis suis, qui convocat filios, ut gallina pullos suos Psal. 144..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Kings 21:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
2 Kings 212 Kings 21:2 →