The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 1 › Matthew 1:10

Matthew 1:10

Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. + 1.10 Manasses. Obliviosus. Iste est qui quasi converso peccatori dixit: Omnium iniquitatum ejus non recordabor Ezech. 18.. Amon, id est fidelis vel nutritius, significans Christum de quo dicitur: Fidelis Dominus in omnibus viis suis, qui convocat filios, ut gallina pullos suos Psal. 144..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Ezekias begat Manasses; and Manasses begat Amon; and Amon begat Josias;

In Context

9Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. + 1.9 Ozias autem. Sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum. Ezechias. Fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis: Nolite timere. Ezechiæ cum esset sine liberis dictum est: Dispone domui tuæ, quia morieris tu et non vives Isa. 38.. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos: sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de genere David per quem oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis unde et dicebat Ibid. 38.: Non videbo Dominum Deum, item, non aspiciam hominem ultra, etc. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem fidei immutat, et spatium generandi dat.

11Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. + 1.11 Josias, id est salus Domini vel incensum. Ille est qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum Psal. 140., etc. Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum prædestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias præparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum præparavit. ISID. Veritas historiæ habet, quod duo fuerunt Jechoniæ, ut unus scilicet pater sit in fine præcedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide præcedentis et in principio sequentis. Sed quare prætermissus est Joachim pater Jechoniæ? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur prætermisit. Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur, reges fuerunt. Jechonias. Prior Jechonias, resurrectio Domini, sequens Jechonias præparatio Domini dicitur. Utrumque congruit Christo, qui est resurrectio et vita Joan. 11..

Read all of Matthew 1

Cross References

2 Kings 20:21Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo. + 20.21 Dormivitque Ezechias cum patribus, etc. In Paralipomenis, dicitur quod sepultus est Ezechias super sepulcra regum, quia ejus sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.

1 Chronicles 3:13procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.

Jeremiah 1:2Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. + 1.2 In diebus, etc. ID. Mirabilis Dei clementia. Jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Jerusalem, nihilominus populum ad pœnitentiam vocat, mallens servare conversos quam perdere delinquentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 1:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 1:9Matthew 1Matthew 1:11 →