The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 3 › 2 Peter 3:1

2 Peter 3:1

Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: + 3.1 Hanc ecce vobis. Quasi dicat: Jam aliam Epistolam scripsi ad repellendos pseudo; et ut meam magnam sollicitudinem vobis ostendam, ecce pro eadem causa hanc etiam secundam scribo Epistolam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This second epistle, beloved, I now write unto you; in both which I stir up your pure minds by way of remembrance:

In Context

2ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris. + 3.2 Ut memores. Id est ut per illas Epistolas sitis memores eorum verborum quæ ego ipse præsens prædixi vobis. Verborum, dico acceptorum, a sanctis prophetis quæ auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores præceptorum sanctorum apostolorum: ne præcepta quæ sancti apostoli dederunt vobis, dimittatis pro prædicatione illorum pseudo, et quæ præcepta sunt etiam Domini et Salvatoris quia ipse Dominus, qui venit salvare nos, hæc præcepta instituit et servare præcepit.

Read all of 2 Peter 3

Cross References

Psalms 24:4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 1

Matthew 5:8Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

1 Timothy 5:22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.

1 Peter 1:1Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ, + 1.1 Argumentum Discipulos Salvatoris invicti, toto orbe diffusos et peregrinos in hoc sæculo monstrat, et præteritæ vitæ pœnitere suadet et in novam vitam proficere, tota cum sollicitudine exhortatur Simon Petrus, filius Jonæ, provinciæ Galilææ, vico Bethsaida, frater Andreæ apostoli. Advenis. Bed. Advenæ Latine, Græce proselyti, etc., usque ad habentes: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos. Dispersionis. Anno ascensionis mortuus est Stephanus, et multi timore dispersi. Ponti. Omnes hæ provinciæ Græcorum sunt in Asia, sed est et alia Bithynia in Europa: de qua illi qui in Asia sunt Bithynii originem habuerunt. Illa autem quæ in Asia est Bithynia, major Phrygia vocatur, quæ Hiera flumine a Galatia disterminatur.

2 Peter 1:12Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. + 1.12 Vos incipiam semper commonere de his. Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incœptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum sæpius iterare, vobis non sit onerosum sæpius audire. Et quidem scientes. BEDA. Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus præsentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 3:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
2 Peter 32 Peter 3:2 →