2 Peter 1:12
Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. + 1.12 Vos incipiam semper commonere de his. Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incœptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum sæpius iterare, vobis non sit onerosum sæpius audire. Et quidem scientes. BEDA. Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus præsentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 15:14Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. + 15.14 Certus sum. Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes, removet quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum; et inde præponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hoc faciant, cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. Repleti omni sapientia. Per hanc laudem provocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit docere, sed monere; quasi dicat quod sciatur, sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur.
Colossians 2:7radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. + 2.7 Radicati. Minores in activa vita. Super alios ædificati in ipso. Id est vos majores qui in contemplatione estis.
2 Timothy 1:6Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. + 1.6 Propter quam. Commendata fide illius, ad eam sine timore et erubescentia prædicandam exhortatur. Per impositionem manuum. Hoc est, gratiam Spiritus sancti, quam accepisti ad Ecclesiæ institutionem, ad perpetranda miracula, ad omne religionis obsequium.
Hebrews 13:9Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
1 Peter 5:12Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. + 5.12 Scripsi. Vobis, inquit, scripsi non ut imperans, sed obsecrans et contestans auctoritate Scripturarum hanc esse veram gratiam quam scribendo prædico, quia non est in alio aliquo salus, in quo oportet vos salvos fieri. Vel, obsecrans vos, ut hanc gratiam in qua statis, et qua imbuti estis, esse faciatis veram gratiam vestram et teneatis ut proficientem vobis. Qui gratiam spernit non gratiam minuit, sed hanc non suam, id est non sibi utilem reddit.
2 Peter 1:15Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. + 1.15 Dabo autem operam. Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis hæc in memoria post obitum meum, quando me præsentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo. Post obitum, etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso.