2 Peter 3:13
Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. + 3.13 Novos vero cœlos. ID. Non ait, alios, sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: Lux lucernæ non lucebit ibi amplius Isa. 65..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 65:17Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
Revelation 21:1Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. + 21.1 Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam. Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.