The Bible Software
bible.softwareRevelationRevelation 21 › Revelation 21:1

Revelation 21:1

Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. + 21.1 Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam. Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw a new heaven and a new earth: for the first heaven and the first earth were passed away; and there was no more sea.

In Context

2Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. + 21.2 Sicut sponsam ornatam. Sicut sponsus præmittit munera sponsæ antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiæ fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.

Read all of Revelation 21

Cross References

Isaiah 27:1[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.

Isaiah 65:17Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.

Daniel 7:3Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.

2 Peter 3:13Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. + 3.13 Novos vero cœlos. ID. Non ait, alios, sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: Lux lucernæ non lucebit ibi amplius Isa. 65..

Revelation 20:11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. + 20.11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Revelation 21:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Revelation 21Revelation 21:2 →