The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 3 › 2 Peter 3:8

2 Peter 3:8

Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. + 3.8 Unum vero hoc. Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. Sicut mille anni. BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But, beloved, be not ignorant of this one thing, that one day is with the Lord as a thousand years, and a thousand years as one day.

In Context

7Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.

9Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. + 3.9 Non tardat Dominus. Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam prævidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum Apoc. 6..

Read all of 2 Peter 3

Cross References

Psalms 90:4Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. + 90.4 Scapulis. AUG., CASS. Speranti beneficia Dei promittit. Scapulæ, sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennæ, monita Prophetarum, quæ ad cœlos vehunt. Obumbrabit. Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. In pennis protectio. Scapulis suis. Alias, Inter scapulas. AUG. Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus. 1

1 Corinthians 10:1Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, + 10.1 Nolo enim. Volenti comprehendere sic est agendum; non enim baptisma et sacramenta sufficiunt, ut quidam putant; sicut nec Judæis beneficia Dei valuerunt, cum post peccarent. Quoniam patres. Exemplo Judæorum, qui negligentia sua offenderunt, sollicitos facit. Sub nube. Quia omnia in figura nostri illis contingebant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 3:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 3:72 Peter 32 Peter 3:9 →