2 Samuel 1:2
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. + 1.2 Apparuit homo veniens de castris Saul, etc. RAB. Hunc aiunt Hebræi filium fuisse Dœg. Amalecites enim et Idumæus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphan fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam a patre commendatam habeat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi.
Cross References
Genesis 22:4Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: + 22.4 Die autem tertio. HIER. ubi supra. Notandum quia de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter trium dierum sit: et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant Abraham illo tempore habitasse apud quercum Mambre, cum ad montem Moria vix unius diei plenum iter sit. Triduum quo venerunt ad locum sacrificii, tres ætates significat, ante legem, ab Abraham usque ad Mosen; sub lege, a Mose usque ad Joannem; inde usque ad Dominum; et quidquid restat, tertius dies est gratiæ, in qua tertia ætate sacrificium completum est Christi.
Genesis 37:29Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
Genesis 43:28Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
1 Samuel 4:12Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
1 Samuel 20:41Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
2 Samuel 4:10quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.