The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 22 › Genesis 22:4

Genesis 22:4

Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: + 22.4 Die autem tertio. HIER. ubi supra. Notandum quia de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter trium dierum sit: et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant Abraham illo tempore habitasse apud quercum Mambre, cum ad montem Moria vix unius diei plenum iter sit. Triduum quo venerunt ad locum sacrificii, tres ætates significat, ante legem, ab Abraham usque ad Mosen; sub lege, a Mose usque ad Joannem; inde usque ad Dominum; et quidquid restat, tertius dies est gratiæ, in qua tertia ætate sacrificium completum est Christi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then on the third day Abraham lifted up his eyes, and saw the place afar off.

In Context

3Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. + 22.3 Asinum suum ducens, etc. ISID. in Gen., c. 18 Asinus insensatam stultitiam Judæorum significat, quæ portabat omnia sacramenta et nesciebat.

5dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. + 22.5 Exspectate hic, etc. ISID. ubi supra. Audi Apostolum: Cæcitas ex parte contingit in Isræl, hoc est, cum asino, ut plenitudo gentium intraret, hoc est, postquam adoraverimus. Ubi sacrificium crucis per gentes fuerit prædicatum, hoc est, ubi plenitudo gentium intraverit, revertemur ad vos, hoc est, et sic omnis Isræl salvus fiet. Duo servi dimissi, nec perducti ad locum sacrificii, Judæi sunt qui, serviliter viventes et carnaliter sapientes, non intellexerunt humilitatem et passionem Christi. Duo quidem, quia in duas partes dividendi, quod factum est peccante Salomone, quando divisus est populus loco regni, non errore impietatis, quibus dicitur Jer. 3: adversatrix Isræl, et prævaricatrix Juda. Ego et puer, etc. ALC. Indubitanti animo mactare filium volebat. Laudandus in constantia offerendi et in fide suscitandi. Sciebat enim certissime Deum fallere non posse, et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde Apostolus Hebr. 11: Fide Abraham non hæ sitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissionem, credens quia et a mortuis potens est suscitare Deus. Dixit Abraham. ISID. ubi supra. Abraham, unicum filium ducens ad immolandum, Deum Patrem significat. Abraham senex filium suscepit, Deus autem non senescit, sed promissio de Christo quodammodo senuerat, quando natus est. Inchoavit ab Adam, quando dictum est: Erunt duo in carne una Gen. 2; et completa est sexta ætate sæculi. Senectus Saræ in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat quia in fine temporum ex plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas ejus significat quod in hoc sæculo spe salvi facti sumus, et in Christo, tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesiæ [ Al., Ecclesia] in fine temporum non natura, sed gratia procreavit. Abraham ergo Deum Patrem significat, Isaac Christum. Sicut enim Abraham unicum et dilectum filium victimam Deo obtulit, sic Deus Pater unigenitum Filium pro nobis tradidit. Et sicut Isaac ligna portabat, quibus imponendus erat, sic Christus crucem, in qua figendus erat.

Read all of Genesis 22

Cross References

Exodus 15:22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. + 15.22 Tulit autem Moses Isræl, etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.

Exodus 19:15ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

Numbers 10:33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.

Numbers 19:19atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. + 19.19 Lavabit et se, etc. ID. Alia littera, etc., usque ad immunda erit usque ad vesperam.

Joshua 1:11Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.

2 Kings 20:5Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 22:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 22:3Genesis 22Genesis 22:5 →