2 Samuel 1:4
Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi.
Cross References
1 Samuel 4:16Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi?
1 Chronicles 10:1Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë. + 10.1 Philisthiim, etc. RAB. Multis omissis quæ in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiæ ejus commemorat. Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judæorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum cœli et terræ possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Isræl, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Isræliticæ fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriæ cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Isræl, edere et fornicari. Fugeruntque viri. Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, hæreticorum quoque perditionem non parum juvit sæcularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchæ hæreticorum Ecclesiæ puritatem perversa maculavere doctrina.