bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 10 › Ii Samuelis 10:3
Ii Samuelis 10:3
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the princes of the children of Ammon said unto Hanun their lord, Thinkest thou that David doth honour thy father, that he hath sent comforters unto thee? hath not David rather sent his servants unto thee, to search the city, and to spy it out, and to overthrow it?
In Context
2Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
4Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbæ eorum et præscidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. + 10.4 Tulit itaque Hanon servos David, rasitque barbam, etc. RAB., ex Euch. Significant hæc bellum diaboli contra Ecclesiam. Hanon enim, id est, dolor eorum, diabolum significat, qui Ammonitarum, id est, malignorum spirituum, id est, rector populi mœroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel angustiare homines desiderat. Radit ergo Hanon barbam dimidiam nuntiorum David, cum diabolus quorumdam prædicatorum sermonem vel conversationem corrumpendo maculat. Præcidit tunicas usque ad inguina, cum turpia facta quæ persuadet, in oculis hominum revelat. His necesse est sedeant in Jericho donec crescat barba, ne sint opprobrium aliorum et anathema omnium, id est, donec incrementa virtutum in eis nascantur, et digni habeantur præsentari suo regi. David autem noster milites suos inultos esse non patitur, sed exercitu congregato suorum injuriam vindicat, nec solum adversarios per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio perpetuis ignibus tradit.
Read all of Ii Samuelis 10
Cross References
Genesis 42:16Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. + 42.16 Mititte ex vobis unum. alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. AUG. Quæst. in Gen. Quid est quod Joseph, vir sapiens, etc., usque ad erit Deus, non enim erit, sed habebitur
1 Corinthians 13:5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, + 13.5 Non quærit, etc. Non est amatrix pecuniæ.
This Verse In Other Editions
Study Ii Samuelis 10:3