Ii Samuelis 10:4
Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbæ eorum et præscidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. + 10.4 Tulit itaque Hanon servos David, rasitque barbam, etc. RAB., ex Euch. Significant hæc bellum diaboli contra Ecclesiam. Hanon enim, id est, dolor eorum, diabolum significat, qui Ammonitarum, id est, malignorum spirituum, id est, rector populi mœroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel angustiare homines desiderat. Radit ergo Hanon barbam dimidiam nuntiorum David, cum diabolus quorumdam prædicatorum sermonem vel conversationem corrumpendo maculat. Præcidit tunicas usque ad inguina, cum turpia facta quæ persuadet, in oculis hominum revelat. His necesse est sedeant in Jericho donec crescat barba, ne sint opprobrium aliorum et anathema omnium, id est, donec incrementa virtutum in eis nascantur, et digni habeantur præsentari suo regi. David autem noster milites suos inultos esse non patitur, sed exercitu congregato suorum injuriam vindicat, nec solum adversarios per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio perpetuis ignibus tradit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:27Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. + 19.27 Neque in rotundum attondebitis comam, etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore dæmonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita dæmonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.
1 Chronicles 19:4Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.
Isaiah 15:2Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. + 15.2 Ascendit domus. Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat. Dibon. ID. Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit. Super Nabo. ID. Quia et omnis prophetiæ hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi.
Isaiah 47:2Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina. + 47.2 Farinam, vel coitum præbe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebræi, quod Philisthæi Samsonem erutis oculis molere cœgerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnæ et invincibilis staturæ.