Ii Samuelis 11:8
Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:4sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. + 18.4 Sed afferam. Ad hospitalitatis officia revertitur, quæ etiam angelis exhiberi possunt, cum ex elementis corpoream formam assumunt: quod Abraham intelligens, deitatem in unitate adorabat, et dispensationi angelicæ in forma visibili ministrabat.
Genesis 43:24Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
Psalms 12:2quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? + 12.2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna. 1
Luke 7:44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. + 7.44 Intravi in domum. Intravi carne assumpta in populum Judæorum.
Hebrews 4:13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.