The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 4 › Hebrews 4:13

Hebrews 4:13

Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Neither is there any creature that is not manifest in his sight: but all things are naked and opened unto the eyes of him with whom we have to do.

In Context

12Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. + 4.12 Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit. Vivus. Quem infideles mortuum putant. Pertingens. Tota consideratione perveniens ad separationem animæ, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Divisionem animæ. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quæ actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quæ sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Ac spiritus. Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius cœlestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. Compagum quoque. Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohæreant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiæ sensualitatis. Medullarum. Medulla quæ interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quæ diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulæ tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel cœlestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.

14Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. + 4.14 Habentes ergo. Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quæ sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem.

Read all of Hebrews 4

Cross References

1 Samuel 16:7Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. + 16.7 Ne respicias. Reprobatis majoribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est.

2 Chronicles 6:30tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):

Job 26:6Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. + 26.6 Nudus est infernus. Inferni et perditionis nomine diabolum et omnis damnationis ejus socios designat.

Job 38:17Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?

Psalms 33:13Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos? + 33.13 Dies videre bonos. Quia omnes fatentur se velle. 1

Psalms 90:8Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. + 90.8 Verumtamen. CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. Verumtamen oculis. Etsi cadentes tentent te duris, verumtamen. Vel, etsi dæmonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, considerabis. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 4:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 4:12Hebrews 4Hebrews 4:14 →