Ii Samuelis 12:30
Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas: et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde: + 12.30 Et tulit, etc. RAB. In Paralipomenon ita legitur: Tulit David coronam Melchon de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas. Fecitque sibi inde diadema I Par. 20.. Non est enim nomen proprium Melchon, sed interpretatur rex eorum. Melchon, ut volunt Hæbræi, idolum est Ammonitarum, cujus diadematis aurum et gemmas David dicitur conflasse et purgasse secundum legem, et fecisse sibi diadema.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 20:2Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit;