2 Samuel 13:19
Quæ aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 4:12Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
2 Samuel 1:11Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
Job 2:12Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. + 2.12 Cumque elevassent procul oculos. Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus. Exclamantes ploraverunt. Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed hærens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita fœdant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset. Sparserunt pulverem. Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; cœlum, præceptum supernæ locutionis. Pulverem super caput in cœlum mittere, est sæculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis cœlestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiæ; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant.
Jeremiah 2:37Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.] + 2.37 Super caput tuum. ID. More lugentium, ut Thamar ab Amnon corrupta cinere caput sparsit, et manus supra posuit, et ita reversa est in domum suam.