2 Samuel 13:20
Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 46:15Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
Romans 12:19non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. + 12.19 Date locum. Non præcipit ut vindicari nolint sancti a Deo, quod in Apocalypsi clamant sancti, non quidem propter exsaturandum odium, sed quia scriptum est: Lætabitur justus, cum viderit vindictam. Præcipit autem, ut ipsi se non vindicantes dent locum iræ Dei qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Si ergo vult bonus, ut Deus inimicum puniat, non est hoc reddere malum pro malo. Cum ergo homo justus et homo malus de inimicis suis a Deo velit vindicari, in quo discernuntur? Bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et cum Deus punit non delectatur de pœna inimici, sed hoc ei placet quod et Domino, quia eum diligit, et Deus est quem sequitur in hoc: Qui pluit super justos et injustos Prov. 25.; et tamen etiam in hoc sæculo asperius pertinaces corripit et in fine damnabit, cui proinde reservanda est vindicta. Ille dat locum iræ adversarii, qui permittit adversarium facere quod vult.