2 Samuel 13:22
Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 31:24Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
Leviticus 19:17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Proverbs 25:9Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
Proverbs 26:26Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.
Ecclesiastes 7:9Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. + 7.9 Melior est finis. Perfectio. Qui perseveraverit salvus erit. Melior est consummata justitia, quam inchoata, et orationis epilogi quam exordia; hic certamen, ibi victoria. Arrogante. Huic arroganti contrarius est, qui in Evangelio pauper spiritu legitur Matth. 5..
Ephesians 4:26Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. + 4.26 Irascimini, id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiæ, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: Noli esse nimis justus qui perit justitia sua Eccl. 7.. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Sol non occidat. Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat. Sol non occidat. Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.