2 Samuel 13:37
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. + 13.37 Tholomai. Hic fuit pater Maacha matris Absalom, quam dicunt Hebræi David in prælio cepisse, et cæsarie et unguibus præcisis secundum legem in uxorem sibi sociasse, et ex ea generasse Thamar et Absalom.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis.
Cross References
2 Samuel 3:3Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
2 Samuel 14:13Dixitque mulier: Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum?
2 Samuel 14:32Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meæ, interficiat me.
1 Chronicles 3:2tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,