bible.software › 1 Chronicles › 1 Chronicles 3 › 1 Chronicles 3:2
1 Chronicles 3:2
tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The third, Absalom the son of Maachah the daughter of Talmai king of Geshur: the fourth, Adonijah the son of Haggith:
In Context
1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, + 3.1 David vero. Redit ad explicandam progeniem David, quam ante dimisit, cum sobolem Amram filii Hesron enumerans pervenit ad Isai et ad filios ejus, quorum David novissimus. Jezrælitide. RAB. Jezræl civitas est in qua habitavit Naboth, quem occidit Jezabel. Daniel. ID. Daniel qui in libro Regum Cheleab, id est, vindicans patrem, quia secundum Hebræos, disceptans cum Miphiboseth de questionibus legis, victor apparuit et patrem in eo ulcisci visus est, ne irrideretur in disputando ab homine debili vir bellicosus.
3quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua. + 3.3 De Egla uxore sua. HIERON. Quæritur cur hæc Egla sola uxor David dicatur; sed hæc est Michol, quæ inter multas sola uxor dicitur, quia eam in adolescentia primam accepit uxorem, quæ in partu occubuisse dicitur. Egla vero interpretatur vitula, quæ significat Synagogam, quæ legis jugum suscepit, sed lasciviendo corrupit, unde, Ephraim vitula docta diligere trituram. Hanc noster David accepit, quando eam sibi in testamento dato copulavit. In partu occubuit, quia apparente verbo Dei in carne, et Evangelium prædicante, cum per fidem bonorum operum sobolem gignere debuit, scandalizata in passione ejus sibi mortem æternam ascivit
Read all of 1 Chronicles 3
Cross References
2 Samuel 3:4Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital.
2 Samuel 13:20Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
2 Samuel 14:23Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem.
2 Samuel 15:8Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.
2 Samuel 18:18Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
2 Samuel 19:4Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.
This Verse In Other Editions
Study 1 Chronicles 3:2