The Bible Software
bible.software2 Samuel2 Samuel 13 › 2 Samuel 13:39

2 Samuel 13:39

Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. + 13.39 Cessavitque. In Hebræo, cessavit rex exire post Absalom. Perhibetur enim David exire voluisse post Absalom, ut revocaret eum, sed putans quia quoties eum videret, mortem Amnon ad memoriam reduceret, cessavit exire.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the soul of king David longed to go forth unto Absalom: for he was comforted concerning Amnon, seeing he was dead.

In Context

38Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis.

Read all of 2 Samuel 13

Cross References

Genesis 24:67Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. + 24.67 Qui introduxit eam, etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. Et intantum dilexit eam, etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: Spe gaudentes, in tribulatione patientes, ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.

Genesis 37:35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, + 37.35 Descendam ad filium meum. etc. Quæritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in pœnis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quædam loca secreta, et minus pœnalia ante passionem Domini fuisse, ad quæ etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphæam igneam amoveret. HIERON. Madianei autem vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; enim Græce est coquus, et dicitur, quod est occidere: eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quæritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebræi emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem.

Deuteronomy 28:32Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.

2 Samuel 14:1Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Samuel 13:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Samuel 13:382 Samuel 13