Deuteronomy 28:32
Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:29Væ tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. + 21.29 Væ tibi, Moab. RAB. Chamos interpretatur, etc., usque ad contra quas dicitur: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi Psal. 73..
Deuteronomy 28:41Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem.
2 Chronicles 29:9En corruerunt patres nostri gladiis: filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus.
Job 11:20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.] + 11.20 Oculi autem impiorum. Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio, etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.
Job 31:8seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. + 31.8 Et progenies mea eradicetur. Quisquis juxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit, a stabilitate rectitudinis opere evellit