2 Samuel 13:4
Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem fratris mei Absalom amo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
Cross References
Leviticus 18:9Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. + 18.9 Foris genita est. ID., quæst. 59. Ex matre, si de priori viro, etc., usque ad quod superius dixit obscure.
1 Kings 21:5Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem?
Esther 5:13Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochæum Judæum sedentem ante fores regias.
Jeremiah 8:12Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 8.12 Idcirco cadent. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6..
Luke 12:32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. + 12.32 Nolite timere. Regnum quærite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Pusillus. Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.