2 Samuel 15:21
Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 20:3Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur. + 20.3 Uno tantum. RAB. Gradum vocat parietem, quo medio inter se et hostes, per domus fenestram evasit, ubi erant obsidentes.
2 Kings 2:2Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel, + 2.2 Factum est. RAB. in lib. Reg., t. 3. Turbo, id est validissimus ventus, etc., usque ad Assumptus est Dominus per coitum nec generans, nec generatus.
2 Kings 2:6Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,
Proverbs 17:17Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. + 17.17 Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.
Matthew 8:19Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. + 8.19 Et accedens. Quod Matthæus dicit hoc factum quando jussit ire trans fretum: Lucas vero ambulantibus illis in via: non est contrarium: quia via ambulabant ut venirent ad fretum. Magister. Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor. Magister. Non dixit, Domine, sed magister: unum de pluribus magistris æstimans.
Acts 11:23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: + 11.23 Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.