Acts 11:23
Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: + 11.23 Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
Cross References
Deuteronomy 30:20et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
Joshua 23:8sed adhæreatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc.
Psalms 17:3Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. + 17.3 Refugium. Ibid. Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit. Liberator, ut si potens, captum ab hostibus liberet. Protector, AUG. quia de me non præsumpsi, quasi cornu superbiæ contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me. 1
Proverbs 23:28Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.]
Matthew 16:24Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. + 16.24 Si quis vult. Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego. Quod vero ultra se erat, cœperat: vivit vero in me Christus Gal. 2.. Tollat crucem. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?
John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.