2 Samuel 16:13
Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. + 16.13 Semei autem. RAB. Hic est Nabath pater Jeroboam secundum Hebræos, qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicit David. Nomen vero avi ejus Jemini fuit. Ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde dicit ad David: Primus veni hodie de omni tribu Joseph. Sed Semei, ut superius legitur, de cognatione Saul fuit. Saul vero de Benjamin. In Esdra Semei filius Cis legitur, quia et Cis et Gera vocabatur, pater ejus filius Jemini, id est Benjamin hic legitur; sed de tribu Joseph primus venisse dicitur, quia in tribu Joseph habitavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
Cross References
Acts 23:23Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, + 23.23 Parate milites ducentos, etc. RAB. Hoc fieri jubet, ne eum Judæi auferrent, et ipse tribunus criminis accusaretur apud præsidem, tanquam accepturus pecuniam a Judæis, et pretium mortis Pauli.