2 Samuel 16:2
Et dixit rex Sibæ: Quid sibi volunt hæc? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palathæ ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 33:8Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
Judges 8:4Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant.
1 Samuel 14:28Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem hodie. (Defecerat autem populus.)
2 Samuel 15:1Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui præcederent eum. + 15.1 Igitur post. Duobus annis mansit in Hierusalem et regem non vidit, tertio introductus est coram rege, quarto fecit sibi currus et equites: quo transacto expulit patrem de regno. Nec pro seductione et interfectione sacerdotum ejectus est de regno, sed pro adulterio et homicidio, Nathan cuncta prædicente.
2 Samuel 17:29et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos: dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.
Proverbs 31:6Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. + 31.6 Date siceram mœrentibus. Vinum et sicera, etc., usque ad ne abundantiori tristitia absorbeantur qui hujusmodi sunt.