Iudicum 8:4
Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 14:28Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem hodie. (Defecerat autem populus.)
1 Samuel 30:8Et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties prædam.
2 Corinthians 4:8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
Galatians 6:9Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. + 6.9 Non deficiamus. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Tempore enim. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat.