Ii Samuelis 19:37
sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chamaam: ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur. + 19.37 Est autem. Est autem in Hebræo: Ecce servus tuus Hebraice legitur Chime han Chanaan, Chanaan interpretatur suspirans; quandiu cum patre fuit, suspirans vocatus est: postquam vero ad doctrinam David transiit, non Chanaan sed Chamaan vocatus est, id est, fidelis, etc., usque ad: Ephraim et Manasses tanquam Ruben et Simeon erunt mihi. Magnus itaque Moses et Josue ejus successor duplicem illis tribuerunt sortem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: non indigeo hac vicissitudine,
Cross References
Genesis 47:30sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti.
Genesis 49:29Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,
Joshua 23:14En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum. + 23.14 En ego hodie ingrediar. AUG., quæst. 24. Quod autem dicit Jesus, etc., usque ad ideo et hic ita hoc verbum interpretatum est.
1 Kings 2:7Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
1 Kings 13:22et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.
Luke 2:29[Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: + 2.29 Nunc dimittis servum tuum. AMBR. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam.