Luke 2:29
[Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: + 2.29 Nunc dimittis servum tuum. AMBR. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Lord, now lettest thou thy servant depart in peace, according to thy word:
In Context
28et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:
30quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Cross References
Genesis 46:30Dixitque pater ad Joseph: Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
Isaiah 57:1[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. + 57.1 Justus perit. HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est. Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet: quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.
Philippians 1:23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: