2 Samuel 2:12
Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. + 2.12 Egressus. RAB. Hunc locum Josephus ita exponit, etc., usque ad hic persequebatur Abner in neutram partem declinans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:2Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. + 32.2 Castra Dei sunt hæc. Ubi castra posita sunt, in Hebræo mahanaim ; ut sciamus, si quando interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre ad fratrem inimicum iturus, angelorum comitantium eum choris excipitur.
Joshua 10:2timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.
Joshua 10:12Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: [Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.
2 Samuel 17:14Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. + 17.14 Absalom. Alii Absalom Judam traditorem accipiunt, quem Christus pertulit tanquam ejus cogitationes ignoraverit, et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit, ideo Absalom pax pacis dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit. Achitophel. RAB. Qui recedens a David, etc., usque ad sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena vitæ David insidiatus est. Qui enim fodit foveam, incidit in eam. Et insidiis suis capientur iniqui Prov. XI; 25.. Chusai. ID. Arachites antiquus amicus David, etc., usque ad ut convertantur beneficiorum occasione. ID. Quod autem Jonathan, qui interpretatur columbæ domum, et Achimaas frater ejus, ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti fugientes Absalom, etc., usque ad et homines a persecutione hostis protecti liberantur.