Genesis 32:2
Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. + 32.2 Castra Dei sunt hæc. Ubi castra posita sunt, in Hebræo mahanaim ; ut sciamus, si quando interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre ad fratrem inimicum iturus, angelorum comitantium eum choris excipitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when Jacob saw them, he said, This is God’s host: and he called the name of that place Mahanaim.
In Context
1Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei.
3Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
Cross References
Joshua 5:14Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
2 Samuel 2:8Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, + 2.8 Isboseth. ID. Qui interpretatur filius confusionis, Abner auxiliante qui interpretatur patris lucerna regnavit super universum Isræl, et sola domus Juda sequebatur David, quia solis credentibus et vere confitentibus sequentibus Christum, in cæteris error confusionis regnavit, diabolo instigante qui transfigurat se in angelum lucis II Cor. 11.. Circumduxit. In Heb. dicitur: Traduxit eum in Mahanaiim quod interpretatur castra, traduxit scilicet ultra Jordanem, et in castris regem constituit.
2 Samuel 17:24David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo.
1 Kings 2:8Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:
2 Kings 6:17Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
Psalms 103:21catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi. + 103.21 Catuli leonum, etc. AUG. Sunt et principes dæmoniorum, sicut et catuli contemptibilia dæmonia, quæ in tenebris quærunt seducere animas; major leo semper circumit quærens quem devoret I Pet. 5., pascuntur autem erroribus hominum. 1