The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 20 › Ii Samuelis 20:1

Ii Samuelis 20:1

Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israël.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there happened to be there a man of Belial, whose name was Sheba, the son of Bichri, a Benjamite: and he blew a trumpet, and said, We have no part in David, neither have we inheritance in the son of Jesse: every man to his tents, O Israel.

In Context

2Et separatus est omnis Israël a David, secutusque est Seba filium Bochri: viri autem Juda adhæserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem.

Read all of Ii Samuelis 20

Cross References

Deuteronomy 13:13Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis:

Judges 19:22Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.

1 Samuel 2:12Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, + 2.12 Heli. ID. Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur. RAB. Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur.

1 Samuel 30:22Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de præda quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant.

2 Samuel 16:11Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini:

2 Samuel 23:6Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 20:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Ii Samuelis 20Ii Samuelis 20:2 →