2 Samuel 21:17
Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, et percussum Philisthæum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 14:7Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus hæredem: et quærunt extinguere scintillam meam quæ relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiæ super terram.
2 Samuel 18:3Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio.
2 Samuel 22:19Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
1 Kings 11:36filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Psalms 144:10Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. + 144.10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. AUG. Laudent sicut ea quæ non habent sensum laudandi, qui sunt materia laudis: quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis, quæ a Deo. Et sancti tui. CAS. Omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas. Vel sancti, id est, angeli et homines. Hoc de sanctitate: ipsa est enim sanctitas Dei, ut ei sancti debeant confiteri. 1