Ii Samuelis 22:40
Accinxisti me fortitudine ad prælium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
41Inimicos meos dedisti mihi dorsum; odientes me, et disperdam eos.
Cross References
1 Samuel 23:5Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthæos: et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilæ.
Psalms 144:2Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. + 144.2 Per singulos dies, etc. ID. Qui hic per singulos dies, in æterno die merebitur laudare continua exsultatione. AUG. Bene dicit nunc per singulos dies, ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. In sæculum et in sæculum sæculi. CAS. De qua laude alibi: In sæcula sæculorum laudabunt Psal. 38., quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius. 1
Isaiah 60:14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. + 60.14 Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet.
Revelation 5:9et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: + 5.9 Cantabant canticum. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguæ in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Nœ, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Græci, Hæbræi, Christiani.