Ii Samuelis 22:42
Clamabunt, et non erit qui salvet; ad Dominum, et non exaudiet eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They looked, but there was none to save; even unto the LORD, but he answered them not.
In Context
41Inimicos meos dedisti mihi dorsum; odientes me, et disperdam eos.
43Delebo eos ut pulverem terræ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
Cross References
Job 27:9Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? + 27.9 Nunquid Deus audiet? Quia in judicio remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus pravitate subjungitur:
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.
Micah 3:4Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
Luke 13:25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: + 13.25 Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent.