Luke 13:25
Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: + 13.25 Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 7:16Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Matthew 25:10Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. + 25.10 Dum autem. Inclinantibus se illis in ea quæ foris sunt, et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui judicat. Clausa est. Post judicium magna est ejus severitas, cujus est ante ineffabilis misericordia.
Luke 6:46Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? + 6.46 Quid autem, etc. Hæc vocatio videtur fructus bonæ arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quæ autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit:
2 Corinthians 6:2Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. + 6.2 Nunc tempus. Quod non in lege veteri, vel nunc, non cras, non post annum: quia statim in obitu fidelis: salus datur.
Hebrews 12:17scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.