bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 23 › Ii Samuelis 23:22
Ii Samuelis 23:22
Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These things did Benaiah the son of Jehoiada, and had the name among three mighty men.
In Context
21Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. + 23.21 Virum Ægyptium. Imitatorem scilicet Ægyptii Deum blasphemantis, quem Moses jubente Domino interfecit, ille enim blasphemavit Deum, hic prophetam et regem. Dignum. Spectabatur enim ut si Jerusalem egrederetur, interficeretur. Hastam. Legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem non periret, sed quia præceptum regis contempsit, Banaias in virga, id est in rectitudine justitiæ ad eum descendit, et hastam, quam non recte tenebat, extorsit.
23Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. + 23.23 Qui erant. Neminem moverat quod in summa non triginta, sed septem et triginta leguntur. Triginta enim et septem leguntur hoc modo. Septem scilicet, fortes hi: David, qui dicitur Adeodatus, Abisai, Sobochai, Jonathan, Eleazar, Semmaa filius Agge de Arari, et Banaias, ecce septem. Triginta autem hi sunt Asæl, Eleanam et cæteri.
Read all of Ii Samuelis 23
Cross References
2 Samuel 20:7Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
This Verse In Other Editions
Study Ii Samuelis 23:22