The Bible Software
bible.software2 Samuel2 Samuel 23 › 2 Samuel 23:21

2 Samuel 23:21

Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. + 23.21 Virum Ægyptium. Imitatorem scilicet Ægyptii Deum blasphemantis, quem Moses jubente Domino interfecit, ille enim blasphemavit Deum, hic prophetam et regem. Dignum. Spectabatur enim ut si Jerusalem egrederetur, interficeretur. Hastam. Legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem non periret, sed quia præceptum regis contempsit, Banaias in virga, id est in rectitudine justitiæ ad eum descendit, et hastam, quam non recte tenebat, extorsit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he slew an Egyptian, a goodly man: and the Egyptian had a spear in his hand; but he went down to him with a staff, and plucked the spear out of the Egyptian’s hand, and slew him with his own spear.

In Context

20Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. + 23.20 Et Bana. Qui erat magister de Capseel, id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur. In media. Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coæquata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum cæteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur ædificator Dominus, Christum significat, qui Ecclesiam ædificat. Unde Paulus: Dei ædificatio estis. Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebræus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternæ, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: Lavabis me, quod impletum est in medio cisternæ; et super nivem dealbabor, quod impletum est in eo quod ait diebus nivis.

22Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.

Read all of 2 Samuel 23

Cross References

1 Samuel 17:51cucurrit, et stetit super Philisthæum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, præciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt. + 17.51 Et tulit. RAB. ex Greg. Vir quoque catholicus colligit testimonium Scripturæ, etc., usque ad hæreticos suis sententiis vincimus. Caput. David caput Philisthæi tulit in Jerusalem, ut terreret eos, murorum firmitate et altitudine insuperabiles se esse fidentes, ut non discrederent se ab illo vincendos esse.

Colossians 2:15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. + 2.15 Exspolians principatus et potestates. Auferendo Abraham, Isaac et cæteros justos. Traduxit, longe ab hoc regno ad cœlum duxit. Confidenter. Id est cum spe victoriæ. Triumphans, id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sed palam. Si quis enim perfectionem Ecclesiæ respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel, principatus et potestates traduxit, id est ab Ecclesia exterminavit. Triumphans illos in semetipso. Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitæ detinebant), exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicæ carnis occidendæ, inde interior quæ nos tenebat potestas ejus occisa est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Samuel 23:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Samuel 23:202 Samuel 232 Samuel 23:22 →