Ii Samuelis 3:29
et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. + 3.29 Fluxum seminis. Juxta litteram videtur imprecari effluentiam libidinis, lepræ plagam, effeminationem, inimici subjacere gladio, mendicare. Tenens fusum. AUG. Per ambitum verborum notantur qui fallaciam suam defendere nituntur. Cadens. Qui gladio percutit gladio peribit Matth. 26.. Hæretici gladio oris perfodiunt, prius gladio impietatis confossi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 21:19si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
Leviticus 15:2Loquimini filiis Israël, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. + 15.2 GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 15, tom. 2. Vir qui patitur, etc. Quid est sermo nisi semen? etc., usque ad quam perpetuæ mercedis fructum. ISICH. Quia multæ species sunt pravæ doctrinæ, etc., usque ad si particeps fuerit doctrinæ ejus sequens discipulos ipsius.
Judges 9:24et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.
1 Samuel 2:32Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël: et non erit senex in domo tua omnibus diebus. + 2.32 Æmulum. RAB. Æmulus domus Heli fuit, Sadoch sacerdos, qui, abjecto Abiathar a Salomone sacerdotium, suscepit. Unde: Projecit Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Heli III Reg. 2..
1 Kings 2:31Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.
1 Kings 2:33et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in æternum a Domino.