2 Samuel 3:28
Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:10Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. + 4.10 Vox sanguinis, etc. Magna virtus justitiæ, quæ vindictam expetit pro sanguine innocentis.
Exodus 21:12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Deuteronomy 21:1Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus, + 21.1 Quando inventum, etc. Cadaver, corpus sine anima, et anima sine Deo, qui est ejus vita. In terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hoc est in Ecclesia. Cædis reus, actor seditionis; Majores natu, vita et sapientia majores. Judices, id est sacerdotes, quorum officium est de singulis judicare, id est, discernere. Metientur a loco cadaveris, id est, cum summa discretione investigabunt actorem seditionis. Tollent vitulam de armento, id est, carnem Christi, quam de patribus sumpsit. Quæ non traxit jugum, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nec terram scidit vomere I Petr. 2., nullam scilicet seditionis maculam admisit. Et ignorabitur cædis reus. Diabolus qui invisibilis, et ideo ignorari dicitur, scitur enim quia misit in cor, ut traderet eum Judas Joan. 13.. Majores natu, etc. Apostoli et doctores qui Scripturæ attestatione perceperunt nullam nationem sic promptam ad cædem ut Judæorum gentem, qui et prophetarum et Domini sanguinem fuderunt.