2 Samuel 4:2
Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin. + 4.2 Duo autem viri. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Hi duo viri principes erant in exercitu Isboseth, et mortuo Abner, sicut tradunt Hebræi, consiliati sunt cum Miphiboseth ut Isboseth interficerent, et ipsum regem constituerent. Sed Miphiboseth consilium prodidit; ideo sic inducitur: Erat autem Jonathæ filius pedibus debilis. Illi vero timore perterriti fugerunt in Gethaim, fueruntque ibi usque ad tempus illud, quo scilicet inde reversi domum Isboseth ingressi sunt. Et ostiaria. ID. Ostiaria triticum purgat; etc., usque ad ne eam hostes penetrent foramine neglectæ cogitationis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud.
Cross References
Joshua 18:25Gabaon et Rama et Beroth,
2 Samuel 3:22statim pueri David et Joab venerunt, cæsis latronibus, cum præda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace.
2 Kings 5:2Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman: + 5.2 Porro de Syria. ID. Latrunculi de Syria, etc., usque ad sicut in Evangelio princeps sacerdotum fecit. ID. Et Dominus quos præscivit, hos et vocavit, etc. Veniens gentilis populus ad domum Elisæi, etc., usque ad quia baptizatos oportet Dominici corporis participatione confirmari.