bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 4 › Ii Samuelis 4:3
Ii Samuelis 4:3
Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the Beerothites fled to Gittaim, and were sojourners there until this day.)
In Context
2Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin. + 4.2 Duo autem viri. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Hi duo viri principes erant in exercitu Isboseth, et mortuo Abner, sicut tradunt Hebræi, consiliati sunt cum Miphiboseth ut Isboseth interficerent, et ipsum regem constituerent. Sed Miphiboseth consilium prodidit; ideo sic inducitur: Erat autem Jonathæ filius pedibus debilis. Illi vero timore perterriti fugerunt in Gethaim, fueruntque ibi usque ad tempus illud, quo scilicet inde reversi domum Isboseth ingressi sunt. Et ostiaria. ID. Ostiaria triticum purgat; etc., usque ad ne eam hostes penetrent foramine neglectæ cogitationis.
4Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth.
Read all of Ii Samuelis 4
Cross References
1 Samuel 31:7Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitæ, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
This Verse In Other Editions
Study Ii Samuelis 4:3