The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 5 › Ii Samuelis 5:18

Ii Samuelis 5:18

Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Philistines also came and spread themselves in the valley of Rephaim.

In Context

17Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David: quod cum audisset David, descendit in præsidium.

19Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.

Read all of Ii Samuelis 5

Cross References

Genesis 14:5Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

Joshua 17:15Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.

2 Samuel 23:13Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. + 23.13 Descenderant tres. Tres fortes supra nominati, et Jesboam filius Achamoni, quem Josephus Eusebium filium Achimeæ nominat. Et Eleazar filius Ahohi, quem dicit filium esse Dodo, et Semma filius Age, quem Semeiam filium Heli vocat. Hebræi autem tres istos arbitrantur fuisse, Abisai filium Sarviæ, et Sobochai Usathitem, et Jonathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in præliis Philisthinorum. Cui sententiæ congruere videtur quod sequitur: Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatus inter tres sequentes. GREG. Cogitandum est, ut qui illicita commisit a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, abscindat sibi etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit peccasse in maximis. Lex Veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet: a rege vero fortia juberi militibus vel desiderare aquam, non pœnaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per pœnitentiæ lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit; cujus electi milites intra catervas hostium irrumpentes, aquam quam desideraverat, illæsi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiæ mactavit per pœnitentiam suæ reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam conjugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset, expavit.

Isaiah 17:5Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. + 17.5 In messe. De gentibus dicitur: Messis quidem multa operarii, autem pauci Matth. 9.. Illi vero pauperes, messis reliquias quæ per apostolos salvatæ sunt, et rarissimas spicas legunt. Nec in montibus, sed in valle Raphaim, id est, in humilitate, litteræ veritate. Raphaim enim gigantes sonat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Samuelis 5:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 5:17Ii Samuelis 5Ii Samuelis 5:19 →